de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dicat itaque sibi quisque, quotiens lacessitur : " Numquid potentior sum Philippo ? Illi tamen impune male dictum est. Numquid in domo mea plus possum quam toto orbe terrarum divus Augustus potuit ? Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere.

" Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non pervenientem

p.316
usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ? Quis sum, cuius aures laedi nefas sit ? Ignoverunt multi hostibus ; ego non ignoscam pigris, neglegentibus, garrulis ?

Puerum aetas excuset, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas. Nunc primum offendit, cogitemus quam diu placuerit ; saepe et alias offendit, feramus quod diu tulimus. Amicus est, fecit quod noluit ; inimicus, fecit quod debuit.

Prudentiori credamus, stultiori remittamus. Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.