de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ; quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere. " At vos," inquit, " ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt."

Multa et divus Augustus digna memoria fecit dixitque, ex quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat nec perdiderat dicta ; magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas.

Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur ;

p.314
perseverans domo sua interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est. Nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit.

Historias, quas postea scripserat, recitavit et libros acta Caesaris Augusti continentis in igne posuit et combussit ; inimicitias gessit cum Caesare ; nemo amicitiam eius extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum. Tulit hoc, ut dixi.