de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in convivas suos torquebat, qui ex duobus amicis, quos paulo ante rettuli, alterum ferae obiecit, alterum sibi. Ex his duobus tamen qui leoni obiectus est vixit.

Non habuit hoc avitum ille vitium, ne paternum quidem ; nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione Philippus: " Dicite," inquit, " mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum." Excepit Demochares et: " Te," inquit, " suspendere."

Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta erat ; quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere. " At vos," inquit, " ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse, qui ista dicunt, quam qui impune dicta audiunt."

Multa et divus Augustus digna memoria fecit dixitque, ex quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat nec perdiderat dicta ; magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas.

Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur ;

p.314
perseverans domo sua interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est. Nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit.