de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hic iratus fuit genti et ignotae et immeritae, sensurae tamen ; Cyrus flumini. Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.

Ibi unus ex iis equis, qui trahere regium currum albi solebant, abreptus vehementer commovit regem ; iuravit itaque se amnem illum regis comitatus auferentem eo redacturum, ut transiri calcarique etiam a feminis posset.

Hoc deinde omnem transtulit belli apparatum et tam diu adsedit operi, donec centum et octoginta cuniculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis.

Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio adgrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti cum flumine gerit.