de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nullam transit aetatem, nullum hominum genus excipit. Quaedam gentes beneficio egestatis non novere luxuriam ; quaedam, quia exercitae et vagae sunt, effugere pigritiam; quibus incultus mos agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur. Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios

p.256
quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.

Denique cetera singulos corripiunt, hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur. Numquam populus universus feminae amore flagravit, nec in pecuniam aut lucrum tota civitas spem suam misit ; ambitio viritim singulos occupat ; impotentia una est malum publicum.

Saepe in iram uno agmine itum est ; viri feminae, senes pueri, principes vulgusque consensere, et tota multitudo paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem antecessit ; ad arma protinus ignesque discursum est et indicta finitimis bella aut gesta cum civibus ;

totae cum stirpe omni crematae domus et modo eloquio favorabili habitus in multo honore iram suae contionis excepit; in imperatorem suum legiones pila torserunt; dissedit plebs tota cum patribus ; publicum consilium senatus non expectatis dilectibus nec nominato imperatore subitos irae suae duces legit ac per tecta urbis nobiles consectatus viros supplicium manu sumpsit ;

violatae legationes rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit, nec datum tempus, quo resideret tumor publicus, sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ; sine more, sine auspiciis populus ductu irae suae egressus fortuita raptaque pro armis gessit,

p.258
deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.

Hic barbaris forte ruentibus in bella exitus est; cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ; gaudent feriri et instare ferro et tela corpore urgere et per suum vulnus exire.