de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege, quem omnium oculi auresque sequerentur. Ad haec

p.290
ille : " Ut scias," inquit, " quemadmodum numquam excidam mihi, adprobabo iam et oculos post vinum in officio esse et manus."

Bibit deinde liberalius quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra limen iubet adlevataque super caput sinistra manu stare. Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum. At ille negavit Apollinem potuisse certius mittere.

Dii illum male perdant animo magis quam condicione mancipium! Eius rei laudator fuit, cuius nimis erat spectatorem fuisse. Occasionem blanditiarum putavit pectus filii in duas partes diductum et cor sub vulnere palpitans. Controversiam illi facere de gloria debuit et revocare iactum, ut regi liberet in ipso patre certiorem manum ostendere ! O regem cruentum!

O dignum in quem omnium suorum arcus verterentur! Cum exsecrati fuerimus illum convivia suppliciis funeribusque solventem, tamen sceleratius telum illud laudatum est quam missum. Videbimus quomodo se pater gerere debuerit stans super cadaver fili sui caedemque illam, cuius et testis fuerat et causa. Id de quo nunc agitur apparet, iram supprimi posse.

p.292

Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili transfixum videret. Potest dici merito devorasse verba ; nam si quid tamquam iratus dixisset, nihil tamquam pater facere potuisset.

Potest, inquam, videri sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de potandi modo praeciperet ei, quem satius erat vinum quam sanguinem bibere, cuius manus poculis occupari pax erat. Accessit itaque ad numerum eorum, qui magnis cladibus ostenderunt, quanti constarent regum amicis bona consilia.