de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non potuit impetrare a se Plato tempus, cum servo suo irasceretur, sed ponere illum statim tunicam et praebere scapulas verberibus iussit sua manu ipse caesurus ; postquam intellexit irasci se, sicut sustulerat manum suspensam detinebat et stabat percussuro similis ; interrogatus deinde ab amico, qui forte intervenerat, quid ageret: " Exigo," inquit, " poenas ab homine iracundo."

Velut stupens gestum illum saevituri deformem sapienti viro servabat, oblitus iam servi, quia alium quem potius castigaret invenerat. Itaque abstulit

p.286
sibi in suos potestatem et ob peccatum quoddam commotior : " Tu," inquit, " Speusippe, servulum istum verberibus obiurga ; nam ego irascor.

" Ob hoc non cecidit, propter quod alius cecidisset. " Irascor," inquit; "plus faciam quam oportet, libentius faciam ; non sit iste servus in eius potestate qui in sua non est." Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ? Nihil tibi liceat, dum irasceris. Quare ? Quia vis omnia licere.

Pugna tecum ipse ! Si vis [*]( vis added by Hermes, after Madvig. ) vincere iram, non potest te illa. Incipis vincere, si absconditur, si illi exitus non datur. Signa eius obruamus et illam quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.