de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Inter istos quos togatos vides nulla pax est ; alter in alterius exitium levi compendio ducitur ; nulli nisi ex alterius iniuria quaestus est; felicem oderunt, infelicem contemnunt; maiorem gravantur, minori graves sunt; diversis stimulantur cupiditatibus ; omnia perdita ob levem voluptatem praedamque cupiunt. Non alia quam in ludo gladiatorio vita est cum isdem bibentium pugnantiumque.

Ferarum iste conventus est, nisi quod illae inter se placidae sunt morsuque similium abstinent,

p.182
hi mutua laceratione satiantur. Hoc omnino[*]( hoc omnino Vahlen : hoc in uno A, ) ab animalibus mutis differunt, quod illa mansuescunt alentibus, horum rabies ipsos a quibus est nutrita depascitur.

Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ; plus committitur quam quod possit coercitione sanari. Certatur ingenti quidem nequitiae certamine. Maior cottidie peccandi cupiditas, minor verecundia est ; expulso melioris aequiorisque respectu quocumque visum est libido se impingit, nec furtiva iam scelera sunt. Praeter oculos eunt, adeoque in publicum missa nequitia est et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara sed nulla sit.

Numquid enim singuli aut pauci rupere legem ? Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt :

  1. Non hospes ab hospite tutus,
  2. non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est.
  3. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti;
  4. lurida terribiles miscent aconita novercae ;
  5. filius ante diem patrios inquirit in annos.