de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Virtus," inquit, " ut honestis rebus propitia est, ita turpibus irata esse debet." Quid, si dicat virtutem et humilem et magnam esse debere ? Atqui hoc dicit, illam[*]( illam Hermes, after Müller : qui illam MSS. ) extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.

p.178
Nec umquam committet virtus, ut vitia, dum compescit, imitetur ;

iram ipsam castigandam habet, quae nihilo melior est, saepe etiam peior is delictis quibus irascitur. Gaudere laetarique proprium et naturale virtutis est ; irasci non est ex dignitate eius, non magis quam maerere. Atqui iracundiae tristitia comes est et in hanc omnis ira vel post paenitentiam vel post repulsam revolvitur.

Et si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur maioribus et saepe irascetur ; sequitur, ut non tantum iratus sit sapiens, sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus ?

Modus enim esse non potest, si pro facto cuiusque irascendum est ; nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.

Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ? Desinet ille Socrates posse eundem vultum domum referre, quem domo extulerat ? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ; omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.