de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum ; perturbavit illos tanta mutatio sui; velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se. Et quantulum ex vera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat ?

Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus. Nunc quoque tanta deformitas eius est per ossa carnesque et tot impedimenta effluentis ; quid si nudus ostenderetur ?

Speculo quidem neminem deterritum ab ira credideris : quid ergo est [*]( est added by Gertz. ) ? Qui ad speculum venerat, ut se mutaret, iam mutaverat ; iratis quidem nulla est formonsior effigies quam atrox et horrida, qualesque esse etiam videri volunt.

Magis illud videndum est, quam multis ira per se nocuerit. Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et

p.250
luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere. Nulla celerior ad insaniam via est.

Multi itaque continuaverunt irae furorem nec quam expulerant mentem umquam receperunt. Aiacem in mortem egit furor, in furorem ira. Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecantur et irasci se negant non minus quam insanire furiosi. Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.

Maximum enim illos malum cepit et omnia exsuperans vitia. Alia paulatim intrant, repentina et universa vis huius est. Omnis denique alios affectus sibi subicit. Amorem ardentissimum vincit, transfoderunt itaque amata corpora et in eorum quos occiderant iacuere complexibus; avaritiam, durissimum malum minimeque flexibile, ira calcavit adactam [*]( adactam Michaelis and Gertz : adacta A. ) opes suas spargere et domui rebusque in unum conlatis inicere ignem. Quid ? Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit ? Nullus affectus est, in quem non ira dominetur.