de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt: talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem,

p.248
infestam pariter invisamque.

Vel, si videtur, sit qualis apud vates nostros est :

  1. Sanguineum quatiens dextra Bellona flagellum,
  2. aut scissa gaudens vadit Discordia palla,
aut si qua magis dira facies excogitari diri adfectus potest.

Quibusdam, ut ait Sextius, iratis profuit aspexisse speculum ; perturbavit illos tanta mutatio sui; velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se. Et quantulum ex vera deformitate imago illa speculo repercussa reddebat ?