de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur ; non enim irascitur, sed cavet. Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.

" At enim ira habet aliquam voluptatem et dulce est dolorem reddere." Minime ; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere. Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt [*]( et quidem differt AL: ultio et deleted by most editors : et vitiose quidem pro iusto receptum, talio. proposed by Gertz: et quidem pro iusta receptum ultione " talio." Non multum differt nisi ordine, qui dolorem regerit: P. Thomas. ) nisi ordine ; qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.

M. Catonem ignorans [*]( ignorans most editors consider a gloss on imprudens. ) in balineo quidam percussit imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ? Postea satis facienti Cato : " Non memini," inquit,

p.238
" me percussum." Melius putavit non agnoscere quam vindicare.

" Nihil," inquis, " illi post tantam petulantiam mali factum est ? " Immo multum boni; coepit Catonem nosse. Magni animi est iniurias despicere ; ultionis contumeliosissimum genus est non esse visum dignum, ex quo peteretur ultio. Multi leves iniurias altius sibi demisere, dum vindicans Ille magnus et nobilis, qui more magnae ferae latratus minutorum canum securus exaudit.

" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam." Si tamquam ad remedium venimus, sine ira veniamus, non quasi dulce sit vindicari, sed quasi utile ; saepe autem satius fuit dissimulare quam ulcisci. Potentiorum iniuriae hilari vultu, non patienter tantum ferendae sunt ; facient iterum, si se fecisse crediderint. Hoc habent pessimum animi magna fortuna insolentes: quos laeserunt et oderunt.