de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quomodo ergo," inquit, " inimicorum nos iniuriae movent ? " Quia non expectavimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius. Inviolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.

Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum ; quid enim mirum est malos mala facinora

p.234
edere ? Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ? Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse : " Non putavi," ego turpissimam homini puto. Omnia puta, expecta ; etiam in bonis moribus aliquid exsistet asperius.