de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si volumus aequi rerum omnium iudices esse, hoc primum nobis persuadeamus, neminem nostrum esse sine culpa; hinc enim maxima indignatio oritur : " Nihil peccavi " et " nihil feci." Immo nihil fateris ! Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.

Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem ? Ut hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad legem bonum esse! Quanto latius officiorum patet quam iuris regula ! Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae formulam praestare nos possumus.

Alia fecimus, aha cogitavimus, alia optavimus, aliis favimus ; in quibusdam innocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes aequiores simus delinquentibus, credamus obiurgantibus;

utique bonis ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque ?), minime diis ; non enim illorum vi,[*]( vi added by Hermes. ) sed lege mortalitatis

p.226
patimur quidquid incommodi accidit. " At morbi doloresque incurrunt." Utique aliquo defungendum est domicilium putre sorti tis. Dicetur aliquis male de te locutus ; cogita an prior feceris, cogita de quam multis loquaris.