de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dandum semper est tempus; veritatem dies aperit. Ne sint aures criminantibus faciles ; hoc humanae naturae vitium suspectum notumque nobis sit, quod, quae inviti audimus, libenter credimus et, antequam iudicemus, irascimur.

Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ? Itaque agenda est contra se causa absentis et in suspenso ira retinenda ; potest enim poena dilata exigi, non potest exacta revocari.

Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ; et cum ille singulos, ut nominati erant, occidi iussisset, interrogant!, ecquis superesset, " Tu," inquit, " solus ; neminem enim alium cui carus esses reliqui." Effecit ira, ut tyrannus tyrannicidae manus accommodaret et praesidia sua gladio suo caederet.

Quanto animosius

p.216
Alexander! Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit. Plus sibi de amico suo credidit.