de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ; movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;

inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina. Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.

Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse.

Nihil ex his, quae animum fortuito impellunt, adfectus vocari debet ; ista, ut ita dicam, patitur magis animus quam facit. Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis

p.172
et hunc fortuitum motum prosequi.

Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.