de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.

" Ut scias," inquit, " iram habere in se generosi aliquid, liberas videbis gentes, quae iracundissimae sunt, ut Germanos et Scythas." Quod evenit, quia fortia solidaque natura ingenia, antequam disciplina molliantur, prona in iram sunt. Quaedam enim non nisi melioribus innascuntur ingeniis, sicut valida arbusta laeta quamvis neclecta tellus creat, et alta fecundi soli silva est.

Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt. Quid?

Non mitioribus animis vitia leniora coniuncta sunt, ut

p.200
misericordia et amor et verecundia ? Itaque saepe tibi bonam indolem malis quoque suis ostendam ; sed non ideo vitia non sunt, si naturae melioris indicia sunt.

Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare; non enim humani vim ingenii, sed feri et intractabilis habent; nemo autem regere potest nisi qui et regi.

Fere itaque imperia penes eos fuere populos, qui mitiore caelo utuntur. In frigora septemtrionemque vergentibus immansueta ingenia sunt, ut ait poeta :

  1. Suoque simillima caelo.

"Animalia," inquit, "generosissima habentur, quibus multum inest irae." Errat qui ea in exemplum hominis adducit, quibus pro ratione est impetus ; homini pro impetu ratio est. Sed ne illis quidem omnibus idem prodest ; iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.

Quid, quod ne illud quidem verum est, optima animalia esse iracundissima? Feras putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores quo iratiores ; patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium. Quid est autem cur hominem ad tam infelicia exempla revoces, cum habeas mundum deumque, quem ex omnibus animalibus,

p.202
ut solus imitetur, solus intellegit ? " Simplicissimi," inquit, " omnium habentur iracundi."

Fraudulentis enim et versutis comparantur et simplices videntur, quia expositi sunt. Quos quidem non simplices dixerim sed incautos ; stultis, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis.

" Orator," inquit, " iratus aliquando melior est." Immo imitatus iratum ; nam et histriones in pronuntiando non irati populum movent, sed iratum bene agentes ; et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum. " Languidus," inquit, " animus est qui ira caret." Verum est, si nihil habet ira valentius.

Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem ; illius nimis mollis animus, huius nimis durus est. Temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram sed vim adhibeat.