de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet. Leonum quam pavida sunt ad levissimos sonos pectora ! Acerrimas feras umbra et vox et odor insolitus exagitat. Quidquid terret et trepidat. Non est ergo quare concupiscat quisquam sapiens timeri, nec ideo iram magnum quiddam putet, quia formidini est, quoniam quidem etiam contemptissima timentur ut venena et ossa pestifera et morsus.[*]( venena morsus so A : mortifera for pestifera L : venenato bestiae pestiferae morsu Haupt : venenato aspis viperave morsu Gertz : venenato serpens pestifera morsu Hermes. )

Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in

p.192
insidias agat, ab ipso effectu dicta formido ; vanis enim vana terrori sunt. Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.

Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna. Non ipsa in se quicquam habet firmum aut forte, sed leves animos movet.