de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo: " Multi mihi occurrent vino dediti, multi libidinosi, multi ingrati, multi avari, multi furiis ambitionis agitati." Omnia ista tam propitius aspiciet quam aegros suos medicus.

Numquid ille, cuius navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ? Occurrit potius et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit, nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est subnascitur. Lento adiutorio opus est contra mala continua et fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.

" Utilis est," inquit, " ira, quia contemptum effugit, quia malos terret." Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est ; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit ; quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?

Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora,

p.190
potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: " Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri." Quid ? Non timetur febris, podagra, ulcus malum ? Numquid ideo quicquam in istis boni est ? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus.