de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Primus liber. Novate, benigniorem habuit materiam ; facilis enim in proclivia vitiorum decursus est. Nunc ad exiliora veniendum est ; quaerimus enim ira utrum iudicio an impetu incipiat, id est utrum sua sponte moveatur an quemadmodum pleraque, quae intra nos non[*]( non added by Hermes. ) insciis nobis oriuntur.

Debet autem in haec se demittere disputatio, ut ad illa quoque altiora possit exsurgere. Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ; post haec omnia, qui maxime oculos rapit, color ultimus perfecto iam corpore adfunditur.

Iram quin species oblata iniuriae moveat non est dubium ; sed utrum speciem ipsa statim sequatur et non accedente animo excurrat, an illo adsentiente

p.168
moveatur quaerimus.

Nobis placet nihil illam per se audere sed animo adprobante; nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur. Ille simplex est, hic compositus et plura continens; intellexit aliquid, indignatus est, damnavit, ulciscitur :

haec non possunt fieri, nisi animus eis quibus tangebatur adsensus est.