de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ita legum praesidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest, verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda suadeat cupiditatemque honesti et aequi conciliet animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium ; transeat deinde ad tristiorem orationem, qua moneat adhuc et exprobret ; novissime ad poenas et has adhuc leves, revocabiles decurrat ; ultima supplicia sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem

p.122
perire etiam pereuntis intersit.

Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia delectetur ullius poena—procul est enim a sapiente tam inhumana feritas—sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur. Non est ergo natura hominis poenae adpetens ; ideo ne ira quidem secundum naturam hominis, quia poenae adpetens est.

Et Platonis argumentum adferam—quid enim nocet alienis uti ex parte qua nostra sunt ?—: " Vir bonus," inquit, " non laedit." Poena laedit; bono ergo poena non convenit, ob hoc nec ira, quia poena irae convenit. Si vir bonus poena non gaudet, non gaudebit ne eo quidem adfectu, cui poena voluptati est ; ergo non est naturalis ira.

Numquid, quamvis non sit naturalis ira, adsumenda est, quia utilis saepe fuit ? Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces. Optimum itaque quidam putant temperare iram, non tollere, eoque detracto, quod exundat, ad salutarem

p.124
modum cogere, id vero retinere sine quo languebit actio et vis ac vigor animi resolvetur.

Primum facilius est excludere perniciosa quam regere et non admittere quam admissa moderari ; nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.

Deinde ratio ipsa, cui freni traduntur, tam diu potens est quam diu diducta est ab adfectibus ; si miscuit se illis et inquinavit, non potest continere quos summovere potuisset. Commota enim semel et excussa mens ei servit quo impellitur.

Quarundam rerum initia in nostra potestate sunt, ulteriora nos vi sua rapiunt nec regressum relinquunt. Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ; rapiat illum oportet et ad imum agat pondus suum et vitiorum natura proclivis.