de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ; inter hos morosum ponas licet, delicatum iracundiae genus.

Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum maledictorumque

p.118
amaritudinem effusae ; quaedam ultra querellas et aversationes non exeunt, quaedam altae gravesque sunt et introrsus versae. Mille aliae species sunt mali multiplicis.

Quid esset ira quaesitum est, an in ullum aliud animal quam in hominem caderet, quo ab iracundia distaret, quot eius species essent ; nunc quaeramus an ira secundum naturam sit et an utilis atque ex aliqua parte retinenda.

An secundum naturam sit manifestum erit, si hominem inspexerimus. Quo quid est mitius, dum in recto animi habitus est ? Quid autem ira crudelius est ? Quid homine aliorum amantius ? Quid ira infestius ? Homo in adiutorium mutuum genitus est, ira in exitium; hic congregari vult, illa discedere; hic prodesse, illa nocere ; hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere ; hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, illa in periculum, dummodo deducat, descendere.

Quis ergo magis naturam rerum ignorat quam qui optimo eius operi et emendatissimo hoc ferum ac perniciosum vitium adsignat ? Ira, ut diximus, avida poenae est, cuius cupidinem inesse pacatissimo hominis pectori minime secundum eius naturam est. Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.