de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

ait enim iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum est. Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria irritatas nec poenae dolorisve alieni causa; nam etiam si haec efficiunt, non haec petunt.

Sed dicendum est feras ira carere et omnia animalia[*]( animalia added by Vahlen. ) praeter hominem ; nam cum sit inimica rationi, nusquam tamen nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus habent ferae, rabiem, feritatem, incursum ; iram quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt.

Non est quod credas illi qui dicit : Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. Irasci dicit incitari, impingi; irasci quidem non magis sciunt quam ignoscere.