de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ceterum etiam ubi perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire meruerunt, post duorum triumve sanguinem occidere desinit. Primi eius ictus acres sunt ; sic serpentium venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt, cum illos frequens morsus exhausit.

Ergo non paria patiuntur qui paria commiserant, et saepe qui minus commisit plus patitur, quia recentiori obiectus est. Et in totum inaequalis est ; modo ultra quam oportet excurrit, modo citerius debito resistit ; sibi enim indulget et ex libidine iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.

Ratio utrique parti tempus dat, deinde advocationem et sibi petit, ut excutiendae veritati spatium habeat ; ira festinat. Ratio id iudicare vult quod aequum est ; ira id aequum videri vult quod iudicavit.

Ratio nil praeter ipsum de quo agitur spectat; ira vanis et extra causam obversantibus commovetur. Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant ; saepe infesta patrono reum damnat ; etiam

p.154
si ingeritur oculis veritas, amat et tuetur errorem; coargui non vult et in male coeptis honestior illi pertinacia videtur quam paenitentia.

Cn. Piso fuit memoria nostra vir a multis vitiis integer, sed pravus et cui placebat pro constantia rigor. Is cum iratus duci iussisset eum, qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interfecisset quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit. Damnatus extra vallum productus est et iam cervicem porrigebat, cum subito apparuit ille commilito qui occisus videbatur.

Tunc centurio supplicio praepositus condere gladium speculatorem iubet, damnatum ad Pisonem reducit redditurus Pisoni innocentiam ; nam militi fortuna reddiderat. Ingenti concursu deducuntur complexi alter alterum eum magno gaudio castrorum commilitones. Conscendit tribunal furens Piso ac iubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat et eum qui non perierat. Quid hoc indignius ?

Quia unus innocens apparuerat, duo peribant. Piso adiecit et tertium. Nam ipsum centurionem, qui damnatum reduxerat, duci iussit. Constituti sunt in eodem illo loco perituri tres ob unius innocentiam.

O quam sollers est iracundia ad fingendas causas furoris ! " Te," inquit, " duci iubeo, quia damnatus es ; te, quia causa damnationis

p.156
commilitoni fuisti ; te, quia iussus occidere imperatori non paruisti." Excogitavit quemadmodum tria crimina faceret, quia nullum invenerat.