de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit; olim miser mori quaeris ; bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem. Quare irascar cui cum maxime prosum ? Interim optimum misericordiae genus est occidere.

Si intrassem valetudinarium exercitus ut sciens aut domus divitis, non idem imperassem omnibus per diversa aegrotantibus ; varia in tot animis vitia video et civitati curandae adhibitus sum; pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.

Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens

p.148
nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege[*]( lege added by Gertz, after Pincianus, ) iubebo non iratus sed severus ; et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.

" Iracundia opus est ad puniendum." Quid ? Tibi lex videtur irasci iis quos non novit, quos non vidit, quos non futuros sperat ? Illius itaque sumendus est animus, quae non irascitur, sed constituit. Nam si bono viro ob mala facinora irasci convenit, et ob secundas res malorum hominum invidere conveniet. Quid enim est indignius quam florere improbos[*]( improbos added by Gemoll. ) quosdam et eos indulgentia fortunae abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna ? Sed tam commoda illorum sine invidia videbit quam scelera sine ira ; bonus iudex damnat improbanda, non odit. " Quid ergo ?

Non, cum eiusmodi aliquid sapiens habebit in manibus, tangetur animus eius eritque solito commotior ? " Fateor ; sentiet levem quendam tenuemque motum ; nam, ut dicit Zenon, in sapientis quoque animo, etiam eum vulnus sanatum est, cicatrix manet. Sentiet

p.150
itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum, ipsis quidem carebit.

Aristoteles ait affectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret, si velut bellica instrumenta sumi deponique possent induentis arbitrio. Haec arma, quae Aristoteles virtuti dat, ipsa per se pugnant, non expectant manum, et habent, non habentur.