de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ergo ad coercitionem errantium sceleratorumque irato castigatore non opus est ; nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem. " Quid ergo ? Non irascar latroni ? Quid ergo ? Non irascar venefico ? " Non ; neque enim mihi irascor, cum sanguinem mitto. Omne poenae genus remedi loco admoveo.

Tu adhuc in prima parte versaris errorum nec graviter labens sed frequenter ; obiurgatio te primum secreta deinde publicata emendare temptabit. Tu longius iam processisti, quam ut possis verbis sanari; ignominia

p.146
contineberis.[*]( Hermes, after Pincianus, inserts non. ) Tibi fortius aliquid et quod sentias inurendum est ; in exilium et loca ignota mittens. In te duriora remedia iam solida nequitia desiderat ; et vincula publica et carcer adhibebitur.

Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit; olim miser mori quaeris ; bene de te merebimur, auferemus tibi istam qua vexas, vexaris insaniam et per tua alienaque volutato supplicia id quod unum tibi bonum superest repraesentabimus, mortem. Quare irascar cui cum maxime prosum ? Interim optimum misericordiae genus est occidere.

Si intrassem valetudinarium exercitus ut sciens aut domus divitis, non idem imperassem omnibus per diversa aegrotantibus ; varia in tot animis vitia video et civitati curandae adhibitus sum; pro cuiusque morbo medicina quaeratur, hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum.

Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens

p.148
nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege[*]( lege added by Gertz, after Pincianus, ) iubebo non iratus sed severus ; et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.