de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Deinde quae habenda sunt, quo maiora eo meliora et optabiliora sunt. Si iustitia bonum est,

p.140
nemo dicet meliorem futuram, si quid detractum ex ea fuerit ; si fortitudo bonum est, nemo illam desiderabit ex aliqua parte deminui.

Ergo et ira quo maior hoc melior ; quis enim ullius boni accessionem recusaverit ? Atqui augeri illam inutile est; ergo et esse. Non est bonum quod incremento malum fit.

" Utilis," inquit, " ira est, quia pugnaciores facit." Isto modo et ebrietas ; facit enim protervos et audaces multique meliores ad ferrum fuere male sobrii ; isto modo dic et phrenesin atque insaniam viribus necessariam, quia saepe validiores furor reddit. Quid ?

Non aliquotiens metus ex contrario fecit audacem, et mortis timor etiam inertissimos excitavit in proelium ? Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant. Nemo irascendo fit fortior, nisi qui fortis sine ira non fuisset.

Ita non in adiutorium virtutis venit, sed in vicem. Quid quod, si bonum esset ira, perfectissimum quemque sequeretur ? Atqui iracundissimi infantes senesque et aegri sunt, et invalidum omne natura querulum est.