de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Omnis iniuria deminutio eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam accipere sine aliquo detrimento vel dignitatis vel corporis vel rerum extra nos positarum. Sapiens autem nihil perdere potest ; omnia in se reposuit, nihil fortunae credit, bona sua in solido habet contentus virtute, quae fortuitis non indiget ideoque nec augeri nec minui potest ; nam et in summum perducta incrementi non habent locum et nihil eripit fortuna nisi quod dedit ; virtutem autem non dat, ideo nec detrahit ; libera est, inviolabilis, immota, inconcussa, sic contra casus indurat, ut ne inclinari quidem, nedum vinci possit;

adversus adparatus terribilium rectos oculos tenet, nihil ex vultu mutat, sive illi dura sive secunda ostentantur. Itaque nihil

p.62
perdet quod perire sensurus sit; unius enim in possessione virtutis est, ex qua depelli numquam potest, ceteris precario utitur quis autem iactura movetur alieni ? Quodsi iniuria nihil laedere potest ex his quae propria sapientis sunt, quia virtute salva [*]( salva added by Madvig. ) sua salva sunt, iniuria sapienti non potest fieri.

Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Poliorcetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus, num aliquid perdidisset : " Nihil," inquit, " omnia mea mecum sunt." Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat.

At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est. Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia. Ideo ut non propria dilexerat ; omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.

Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.

Inter micantis ubique

p.64
gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit. Non est itaque, quod audax iudices promissum, cuius tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere ; sed is prodit in medium qui dicat :