de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sapiens non accedet ad fores, quas durus ianitor obsidet ? " Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit, tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat,
" At sapiens colapho percussus quid faciet ? " Quod Cato, cum illi os percussum esset ; non excanduit, non vindicavit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negavit ; maiore animo non agnovit quam ignovisset. Non diu in hoc haerebimus ; quis enim nescit nihil ex his, quae creduntur mala aut bona, ita videri sapienti ut omnibus ?
Non respicit, quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.
Desinite itaque dicere : " Non accipiet ergo sapiens iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur ? Non accipiet contumeliam, si obscenorum vocibus improbis per forum agetur ? Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ? Si quid aliud ferre cogetur eorum quae excogitari pudori ingenuo molesta possunt ?
" In quantumcumque ista vel
Quaere et aspera et quaecumque toleratu gravia sunt audituque et visu refugienda. Non obruetur eorum coetu et qualis singulis, talis universis obsistet. Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudinem intra certos fines tenet, male agit ; vincit nos fortuna, nisi tota vincitur.