de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ? Non, ut puto ; quid enim is boni habet, sub quo nemo nisi malus est ? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis : " Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non

p.88
contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.

" Nullius ergo movebitur contumelia. Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat ; nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus. Securitas autem proprium bonum sapientis est ; nec committet, ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit ; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.

Tanta quosdam dementia tenet, ut sibi contumeliam fieri putent posse a muliere. Quid refert quam habeant, quot lecticarios habentem, quam oneratas aures, quam laxam sellam ? Aeque inprudens animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium incontinens. Quidam se a cinerario impulsos moleste ferunt et contumeliam vocant ostiari difficultatem, nomenculatoris superbiam, cubiculari supercilium. O quantus risus inter ista tollendus est ! quanta voluptate implendus animus ex alienorum errorum tumultu contemplanti quietem suam ! " Quid ergo ?