de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum nucumve et aeris minuti avaritia est, his auri argentique et urbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo

p.84
foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae corporum inventa in periculum verterunt. Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alia maioraque error est.

Non immerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tanquam pueros malo poenaque admonet, adficit, non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt et ut desinant facere ; sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat. Ergo et illud solutum scies, quod nobis opponitur : " Quare, si non accepit iniuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui fecerunt ?" Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.

Quid est autem, quare hanc animi firmitatem non credas in virum sapientem cadere, cum tibi in aliis idem notare sed non ex eadem causa liceat ? Quis enim phrenetico medicus irascitur ? Quis febricitantis et a frigida prohibiti maledicta in malam partem accipit ?

Hunc affectum adversus omnis habet sapiens, quem adversus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saevientium excipere convicia. Scit sapiens

p.86
omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut [*]( ut added by Weidner. ) valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.