de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quem animum nos adversus pueros habemus, hunc sapiens adversus omnes, quibus etiam post iuventam canosque puerilitas est. An quicquam isti profecerunt, quibus puerilis [*]( puerilis added by Gertz. ) animi mala sunt auctique in maius errores, qui a pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt, ceterum non minus vagi incertique, voluptatium sine dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed formidine quieti ?

Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum nucumve et aeris minuti avaritia est, his auri argentique et urbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo

p.84
foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae corporum inventa in periculum verterunt. Ergo par pueris longiusque progressis, sed in alia maioraque error est.

Non immerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tanquam pueros malo poenaque admonet, adficit, non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt et ut desinant facere ; sic enim et pecora verbere domantur, nec irascimur illis, cum sessorem recusaverunt, sed compescimus, ut dolor contumaciam vincat. Ergo et illud solutum scies, quod nobis opponitur : " Quare, si non accepit iniuriam sapiens nec contumeliam, punit eos qui fecerunt ?" Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.