de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non opibus fruetur, non tua simul ac sua gratia ; non accipiet beneficia, non dabit. Miserum putas, quod ista amisit, an beatum, quod non desiderat ? Mihi crede, is beatior est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui parata[*]( parata O : parta Pincianus.) est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt ; plus minantur quam prosunt. Lubrica et incerta sunt, numquam bene tenentur ; nam ut nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est.
Si velis credere altius
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est. Ne itaque invideris fratri tuo; quiescit. Tandem liber, tandem tutus, tandem aeternus est. Superstitem Caesarem omnemque eius prolem, superstitem te cum communibus habet fratribus. Antequam quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu congerentem reliquit.
Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est, qui solutas vinculis animas beato recipit sinu, et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae bona eum summa voluptate perspicit. Erras : non perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus est. Omnibus illo nobis commune est iter.