de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Itaque non est quod ullum tempus vacare patiaris a studiis. Tunc tibi litterae tuae tam diu ac tam fideliter amatae gratiam referant, tunc te illae antistitem et cultorem suum vindicent, tunc Homerus et Vergilius tam bene de humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus notos esse voluisti quam scripserant, multum tecum morentur; tutum id erit omne tempus, quod illis tuendum commiseris. Tunc Caesaris tui opera, ut per omnia saecula domestico narrentur praeconio, quantum potes, compone ; nam ipse tibi optime formandi condendique res gestas et materiam dabit et exemplum.

Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Aesopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate conectas. Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;

p.378
hoc tamen argumentum habeto iam corroborati eius et redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad haec solutiora procedere.

In illis enim quamvis aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas ; haec, quae remissa fronte commentanda sunt, non feret, nisi eum iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis eum severiore materia primum exercere, deinde hilariore temperare.

Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe te sic interrogaveris : " Utrumne meo nomine doleo an eius qui decessit ? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris luctu calculos ponere.

Si illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus esse iudicem. Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur. Quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est ?

Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex

p.380
loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius intuetur. Quid itaque eius desiderio maceror, qui aut beatus aut nullus est ? Beatum deflere invidia est, nullum dementia."