de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae in-

p.370
iuriam sustinendi. Quod duces magni faciunt rebus affectis, ut hilaritatem de industria simulent et adversas res adumbrata laetitia abscondant, ne militum animi, si fractam ducis sui mentem viderint, et ipsi collabantur, id nunc tibi quoque faciendum est.

Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quod- cumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument. Et solacium debes esse illorum et consolator ; non poteris autem horum maerori obstare, si tuo indulseris.

Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse renuntiaveris nihil horum, quae facis, posse subduci. Magnam tibi personam hominum consensus imposuit ; haec tibi tuenda est. Circumstat te omnis ista consolandum frequentia et in animum tuum inquirit ac perspicit quantum roboris ille adversus dolorem habeat et utrumne tu tantum rebus secundis uti dextere scias, an et adversas possis viri- liter ferre. Observantur oculi tui.