de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus. Stant dura et inexorabilia ; nemo illa convicio, nemo fletu, nemo causa movet ; nihil umquam ulli parcunt nec remittunt. Proinde pareamus lacrimis nihil proficientibus ; facilius enim nos inferis dolor iste adiciet quam illos nobis reducet. Qui si nos torquet, non adiuvat, primo quoque tempore deponendus est et ab inanibus solaciis atque amara quadam libidine delendi animus recipiendus est.

p.366

Nam lacrimis nostris nisi ratio finem fecerit, fortuna non faciet. Omnis agedum mortalis circumspice, larga ubique flendi et adsidua materia est. Alium ad cotidianum opus laboriosa egestas vocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius divitias, quas optaverat, metuit et voto laborat suo, alium solitudo torquet,[*]( solitudo torquet Hermes after Haupt: sollicitudo alium labor torquet O. ) alium semper vestibulum obsidens turba ; hic habere se dolet liberos, hic perdidisse. Lacrimae nobis deerunt ante quam causae dolendi.

Non vides, qualem nobis vitam rerum natura promiserit, quae primum nascentium hominum fletum esse voluit ? Hoc principio edimur, huic omnis sequentium annorum ordo consentit. Sic vitam agimus, ideoque moderate id fieri debet a nobis, quod saepe faciendum est, et respicientes, quantum a tergo rerum tristium immineat, si non finire lacrimas, at certe reservare debemus. Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est.

Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui praestari videtur; torqueri ille te aut non vult aut non intellegit. Nulla itaque eius officii ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit, super-

p.368
vacuum est, si sentit, ingratum est.

Neminem esse toto orbe terrarum, qui delectetur lacrimis tuis, audacter dixerim. Quid ergo ? Quem nemo adversus te animum gerit, eum esse tu credis fratris tui, ut cruciatu tui noceat tibi, ut te velit abducere ab occupationibus tuis, id est a studio et a Caesare ? Non est hoc simile veri. Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori ; ille desiderio tibi esse vult, tormento esse non vult. Quid itaque iuvat dolori intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit ?