de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quae et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta

p.410
maxima homini sunt et solacia. Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat introitum dolor.

Fratris quoque tui produc memoriam aliquo scriptorum monimento tuorum ; hoc enim unum est in[*]( in added by Wesenberg.) rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ; immortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ; melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.

Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa eius non potest—omnia enim illa, quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, invisa sunt,—tunc tamen erit agenda, cum primum aequiorem te illi iudicem dies fecerit ; tunc enim poteris in gratiam eum illa redire. Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat ; denique ipsum hoc, quod abstulit, ipsa dederat tibi.