de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc unum obtineamus ab illa votis ac precibus publicis, si nondum illi genus humanum

p.406
placuit consumere, si Romanum adhuc nomen propitia respicit : hunc principem lapsis hominum rebus datum, sicut omnibus mortalibus, sibi esse sacratum velit! Discat ab illo clementiam fiatque mitissimo omnium principum mitis !

Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos caelo aut proximos, et ferre aequo animo fortunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet ; debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per divina ire vestigia. Quamvis sint[*]( sint added by Gertz.)

in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est; neminem dedignatur, qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate ; nam et non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est viri.

Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani

p.408
generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.

C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis[*]( et pervolgatis Haase : & puocatis et ADHB : et pyrgo talisque Gertz. ) huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala. Pro pudor imperii! Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit !