de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene eodemque tempore spectavit patris triumphum duorumque fratrum funera ? Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.

“Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam ? Quid Pompeios ? quibus ne hoc quidem saeviens reliquit fortuna, ut una eademque conciderent ruina. Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic

p.400
vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat ; et post hunc tamen casum Sextus Pompeius non tantum dolori, sed etiam bello suffecit.

Innumerabilia undique exempla separatorum morte fratrum succurrunt, immo contra vix ulla umquam horum paria conspecta sunt una senescentia. Sed contentus nostrae domus exemplis ero; nemo enim tam expers erit sensus ac sanitatis, ut fortunam ulli queratur luctum intulisse, quam sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse,

Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ; denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit. Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.