de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos ; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit : qualem volet esse, existimet causam meam.
Vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia faciat bonam ; utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit. Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ; quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat. Ipse autem optime novit tempus, quo cuique debeat succurrere ; ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
O
Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solacium est, aut me omnia fallunt aut iam recreavit animum tuum et tam magno vulneri maiora adhibuit remedia. Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum assueta sibi facundia explicuit.
Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit. Aliud habebunt hoc dicente pondus verba velut ab oraculo missa ; omnem vim doloris tui divina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere : " Non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret iniuria ; nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione. Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
Vides omnes has imagines, quae implevere Caesarum atrium ? Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est ; nemo non ex istis