de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes,

p.394
ostenderis ! Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere ! Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat !

Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos ; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit : qualem volet esse, existimet causam meam.

Vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia faciat bonam ; utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit esse, sive voluerit. Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ; quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor ne me unum transeat. Ipse autem optime novit tempus, quo cuique debeat succurrere ; ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.

O

p.396
felicem clementiam tuam. Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant vitam exules, quam nuper sub Gaio egere principes ! Non trepidant nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem navium conspectum pavent ; per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem. Scias licet ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam percussi colunt.