de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quae habet ac videt, frui se putat et habuisse eadem pro nihilo ducit ; cito enim nos omnis voluptas relinquit, quae fluit et transit et paene ante quam veniat aufertur. Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est ; longior fideliorque est memoria voluptatum quam praesentia. Quod habuisti ergo optimum fratrem, in summis bonis pone!

Non est quod cogites, quanto diutius habere potueris, sed quam diu habueris. Rerum natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed commodavit; cum visum est deinde repetit nec tuam in eo satietatem secuta est sed suam legem.

Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam

p.386
praesertim, cuius usum gratuitum acceperit, nonne iniustus vir habeatur ? Dedit natura fratri tuo vitam, dedit et tibi. Quae suo iure usa si a quo voluit debitum suum citius exegit ; non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur.

Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque eius, quamvis brevior voto tuo fuerit, boni consule. Cogita iucundissimum esse, quod habuisti, humanum, quod perdidisti. Nec enim quicquam minus inter se consentaneum est quam aliquem moveri, quod sibi talis frater parum diu contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit.

"At inopinanti ereptus est." Sua quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis oblivio. Natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est. Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorum- que funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est precario.