de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Tot praeter domum nostram ducuntur exsequiae : de morte non cogitamus ; tot acerba funera : nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo; tot divitum subita paupertas in oculos incidit : et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis corruamus : quasi ex inopinato ferimur ; quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.

Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios tela fixerunt circa te vibrasse! Velut murum aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa superne volantia eum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, exclama: " Non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes. Scio quid pares ; alium quidem percussisti, sed me petisti."

Quis umquam res suas quasi periturus aspexit ? Quis umquam nostrum de exilio, de egestate, de luctu cogitare ausus est ? Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen

p.28
respuat et in capita inimicorum aut ipsius in- tempestivi monitoris abire illa iubeat ? " Non putavi futurum."

Quicquam tu putas non futurum, quod scis [*]( quod scis Madvig: quod multis scis A.) posse fieri, quod multis vides evenisse ? Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret :

  1. Cuivis potest accidere quod cuiquam potest!
Ille amisit liberos; et tu amittere potes. Ille damnatus est ; et tua innocentia sub ictu est. Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus. Aufert vim praesentibus malis qui futura prospexit.

Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen,[*]( nomen supplied by Madvig.) nobilis aut formosa coniux ceteraque ex in- certa et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt; nihil horum dono datur. Conlaticiis et ad dominos redituris instrumentis scaena adornatur; alia ex his primo die, alia secundo referentur, pauca usque ad finem perseverabunt.