de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat. Atqui ea, quae a natura vim acceperunt, eandem in

p.24
omnibus servant ; apparet non esse naturale quod varium est.

Ignis omnes aetates omniumque urbium cives, tam viros quam feminas uret ; ferrum in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare ? quia vires illi a natura datae sunt, quae nihil in personam constituit. Paupertatem, luctum, ambitionem [*]( ambitionem A: damnationem Madvig: amissionem Gertz: contemptionem Waltz: abitionem Negro. ) alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.

Deinde quod naturale est non decrescit mora; dolorem dies longa consumit. Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.

Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ; tamen hanc quoque tibi aetas minutatim eximet. Quotiens aliud egeris, animus relaxabitur. Nunc te ipsa custodis ;

multum autem interest, utrum tibi permittas maerere an imperes. Quanto magis hoc morum tuorum elegantiae convenit, finem luctus potius facere quam expectare, nec illum opperiri diem, quo te invita dolor desinat ! Ipsa illi renuntia !