de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in 1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret. Hic, ut opinor, aditus 1111

fuit, hoc principium apud feminam opinionis suae custodem diligentissimam : “Usque in hunc diem, Iulia, quantum quidem ego sciam—adsiduus viri tui comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum motus—dedisti operam, ne quid esset quod in te quisquam reprenderet ;

nec id in maioribus modo

p.18
observasti, sed in minimis, ne quid faceres, cui famam, liberrimam principum iudicem, velles ignoscere. Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere. Servandus itaque tibi in hac quoque re tuus mos est, ne quid committas, quod minus aliterve factum velis.

Deinde oro atque obsecro, ne te difficilem amicis et intractabilem praestes. Non est enim quod ignores omnes hos nescire, quemadmodum se gerant, loquantur ahquid coram te de Druso an nihil, ne aut obhvio clarissimi iuvenis illi faciat iniuriam aut mentio tibi.

Cum secessimus et in unum convenimus, facta eius dictaque quanto meruit suspectu celebramus ; coram te altum nobis de illo silentium est. Cares itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel impendio vitae, si potestas detur, in aevum omne sis prorogatura.

Quare patere, immo accerse sermones, quibus ille narretur, et apertas aures praebe ad nomen memoriamque filii tui; nec hoc grave duxeris ceterorum more, qui in eiusmodi casu partem mali putant audire solacia.