de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

“Cur te, filia, tam longa tenet aegri- tudo ? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se [*]( se added by Haase.) ad maiores recepit suos ? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia ? Quam nullis benignam facilemque se praestiteris nisi qui minimum cum illa contraxerant ? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis ? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris ? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos ?