de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Querens, Marcia, non tam diu filium tuum vixisse quam potuisset ? Unde enim scis an diutius illi expedient vivere ? an illi hac morte consultum sit ? Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam bene positae sunt fundataeque, ut nihil illi procedent! tempore timendum sit ? Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.

Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos con-

p.78
servatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad se- nectutem inlaesum perferret formae decus ? Cogita animi mille labes ; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt ; aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque pro- cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.

Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non simplici cum dolore pudenda curantium ; post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum ; non me hercules quis- quam illam accepisset, nisi daretur inscientibus. Ita- que si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.

Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus patrem tuum clienti suo Satrio Secundo con-

p.80
giarium dedit. Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in cervices nostras ne imponi quidem, sed escendere. Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat ; exclamavit Cordus tunc vere theatrum perire. Quid ergo ? Non rumperetur supra cineres Cn.

Pompei constitui Seianum et in monimentis maximi impera- toris consecrari perfidum militem ? Consecratur [*]( consecratur AF x the reading of the MSS. rejected by editors is retained by Basore for the sake of the irony ; concinnatur Madvig : conflatur Gertz : consignatur Waltz. ) subscriptio, et acerrimi canes, quos ille ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare hominem etiam illum iam pedica captum [*]( etiam illum iam pedica captum Basore: etiam illum imperiatum AF: etiam in illo (illo in Gertz) imperio altum Madvig : etiam tunc imperterritum Niemeyer: etiamtum imperturbatum Waltz. ) incipiunt. Quid faceret ?

Si vivere vellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis. Constituit filiam fallere. Usus itaque balineo, quo plus virium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut videretur edisse, proiecit ; a cena deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio idem fecit ; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus itaque te: " Carissima," inquit, " filia et hoc unum

p.82
tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo; revocare me nec debes nec potes." Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tene- bras condidit.

Cognito consilio eius publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent [*]( interpellarent inferior MSS.: interpella A: interpellaret Waltz. ) quod coegerant [*]( quod coegerant A: quod coeperant Waltz.) ; adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quaestione, an mortis ius rei perderent ; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi- nato ingruant ? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit ? Paene non licuit !