de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid aliorum tibi funera Caesarum referam ? Quos in hoc mihi videtur interim violare fortuna, ut sic quoque generi humano prosint ostendentes ne eos quidem, qui dis geniti deosque genituri dicantur, sic suam fortunam in potestate habere quemadmodum alienam.

Divus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba adoption desertam domum fulsit ; tulit tamen tam fortiter quam cuius iam res agebatur cuiusque maxime intererat de dis neminem queri. Ti.

Caesar et quem genuerat et quem adopta- verat amisit ; ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ; experiendum se dedit Seiano ad latus stanti, quam patienter posset suos perdere.