de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam

p.42
ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.

Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem ? Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit. Idem tamen ut redit domum, et implevit oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quae mos erat praestare defunctis, ad Capitolinum illum redit vultum.

Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen, duos filios in adoptionem dedit, duos [*]( duos added by Lipsius.) quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ? Non sine motu vacuum Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset ; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius quam publico damno solveretur.

Vides quam magno animo tulerit ? Orbitati suae gratulatus est. Et

p.44
quem [*]( et quem A: et quo eum Hermes after Gertz.) magis poterat permovere tanta mutatio ? Solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit tamen tristem Paulum Persi videre.

Quid nunc te per innumerabilia magnorum virorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius sit invenire felices ? Quota enim quae- que domus usque ad exitum omnibus partibus suis constitit? in qua non aliquid turbatum est [*]( turbatum est Madvig: turbatum sit A: in qua non aliquid turbatum sit Waltz omits. )? Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita : Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem—videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.

L. Bibuli, melioris quam fortioris viri, duo simul filii interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti, ut non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset. Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia. Quis minus potest quam unum diem duobus filis dare ? Tam cito liberorum luctum finivit, qui consulatum anno luxerat.