de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non me hercules tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te

p.40
levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum produxero. Malivolum solacii genus est turba miserorum ; quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere—ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere—, sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. A felicissimo incipiam.

L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit—etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse. Hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit.

Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam

p.42
ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.